<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:8.24.18-8.26.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:8.24.18-8.26.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="8"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p>quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit, tamen, quia in
                                    Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>eodem anno lectisternium Romae, quinto post conditam urbem,
                                    iisdem, quibus ante, placandis habitum est deis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>novi deinde consules iussu populi cum misissent, qui indicerent
                                    Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam adversus Graecos
                                    cuncta parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus
                                    accesserunt auxilia:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad <choice><sic>earn</sic><corr>eam</corr></choice> diem cum Romano populo fuerat, in fidem venerunt, arma
                                    virosque ad bellum pollicentes; foedere ergo in amicitiam
                                    accepti. eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>tria oppida in potestatem venerunt, Allifae Callifae Rufrium,
                                    aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est
                                    pervastatus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p><choice><sic>Hoc</sic><corr>hoc</corr></choice> bello tam prospere commisso alteri quoque bello, quo
                                    Graeci obsidebantur, iam finis aderat. nam praeterquam quod
                                    intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat,
                                    foediora aliquanto intra muros iis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>quibus hostis territabat <del>patiebantur</del>, et velut capti a
                                    suismet ipsi praesidiis indigna iam <hi rend="italics">in</hi>
                                    liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema
                                    sunt patiebantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset nova auxilia
                                    ventura, Samnitium plus, quam vellent, intra moenia esse
                                    rebantur, Tarentinorum <pb n="482"/> iuventutem,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut
                                    Romanis hostibus resisterent, expectabant; postremo levissimum
                                    malorum deditio ad Romanos visa.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Charilaus et Nymphius principes civitatis communicato inter se
                                    consilio partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem
                                    Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam
                                    opportunam consilio urbem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Charilaus fuit, qui ad Publilium Philonem venit et, quod bonum
                                    faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se
                                    ait moenia statuisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>eo facto utrum ab se prodita an servata patria videatur, in fide
                                    Romana positum esse. sibi privatim nec pacisci quicquam nec
                                    petere; publice petere quam pacisci magis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>ut, si successisset inceptis, cogitaret populus Romanus potius,
                                    cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset,
                                    quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam <choice><sic>earn</sic><corr>eam</corr></choice> partem urbis, quam Samnites insidebant, accepit;
                                    praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte adgressus
                                    perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa
                                    Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad
                                    Romanum agrum, non oram modo maris sed ipsi urbi propinqua loca
                                    depopulaturum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>sed, ut falleret, nocte proficiscendum esse extemploque naves
                                    deducendas. quod quo maturius fieret, omnis iuventus Samnitium
                                    praeter necessarium urbis praesidium ad litus missa. ubi dum
                                    Nymphius in tenebris</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>et multitudine semet ipsa inpediente, sedulo aliis alia imperia
                                    turbans, terit tempus, Charilaus ex conposito ab sociis in urbem
                                    receptus, cum summa urbis Romano milite inplesset, tolli
                                    clamorem iussit; ad quem Graeci signo accepto a principibus
                                    quievere,</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>