<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:7.5.1-7.5.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:7.5.1-7.5.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="7"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>omnium potius his criminationibus quam ipsius iuvenis inritatus
                                    est animus; quin contra, se quoque parenti causam invidiae atque
                                    criminum esse aegre passus,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam
                                    inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis
                                    animi, sed, quamquam non civilis exempli, tamen pietate
                                    laudabile.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a
                                    porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit: ianitori
                                    opus esse sibi domino eius convento extemplo ait:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>nuntiaret T. Manlium L. f. esse. mox introductus — etenim
                                    percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi aut
                                    consilii ad rem agendam deferre — salute accepta redditaque esse
                                    ait, quae cum eo agere arbitris remotis velit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum
                                    stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba
                                    iuraret, se patris eius accusandi causa concilium plebis numquam
                                    habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum
                                    inermem, illum praevalidum iuvenem et, quod <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis
                                    cerneret, adiurat in quae adactus est verba.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>et prae se deinde tulit ea vi subactum se incepto destitisse. nec
                                    perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam
                                    crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium
                                    id pro parente ausum; eoque id laudabilius erat, quod animum
                                    eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset. itaque
                                    non patri modo remissa causae dictio est,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>et, cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones
                                    suffragio fieri — nam antea, sicut nunc, quos Rufulos <pb n="403"/> vocant, imperatores ipsi faciebant — , secundum in
                                    sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam
                                    gratiam meritis, ut qui rure et procul coetu hominum iuventam
                                    egisset.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>