<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:7.2.1-7.2.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:7.2.1-7.2.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="7"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone
                                    consulibus pestilentia fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae
                                    causa tertio <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> post conditam urbem lectisternium fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur,
                                    victis superstitione animis ludi quoque scaenici, nova res
                                    bellicoso populo — nam circi modo spectaculum fuerat — , inter
                                    alia <choice><sic>caelaestis</sic><corr>caelestis</corr></choice> irae placamina instituti dicuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ceterum parva <hi rend="italics">haec</hi> quoque, ut ferme
                                    principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. sine carmine
                                    ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones, ex Etruria
                                    acciti, ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more
                                    Tusco dabant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>imitari deinde eos iuventus simul inconditis inter se iocularia
                                    fundentes versibus coepere, nec absoni a voce motus erant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. vernaculis
                                    artificibus, quia ister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen
                                    histrionibus inditum;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>qui non, sicut ante, Fescennino versu similem inconpositum temere
                                    ac rudem alternis iaciebant, sed <choice><sic>inpletas</sic><corr>impletas</corr></choice> modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque
                                    congruenti peragebant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Livius post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus
                                    argumento fabulam serere, idem scilicet, id quod omnes <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> erant, suorum carminum actor,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>dicitur, cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita
                                    puerum ad <choice><sic>canendnum</sic><corr>canendum</corr></choice><pb n="400"/> ante tibicinem cum statuisset, canticum
                                    egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus
                                    inpediebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum
                                    ipsorum voci relicta.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur
                                    et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus
                                    fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula
                                    intexta versibus iactitare coepit; quae exodia postea appellata
                                    consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus nec ab
                                    histrionibus pollui passa est: eo institutum manet, ut actores
                                    Atellanarum nec tribu moveantur et stipendia, tamquam expertes
                                    artis ludicrae, faciant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>inter aliarum parva principia rerum ludorum quoque prima origo
                                    ponenda visa est, ut appareret, quam ab sano initio res in hanc
                                    vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>