<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.5.1-5.5.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.5.1-5.5.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? si nos
                                    tam iustum odium nihil movet, ne <choice><sic>ila</sic><corr>illa</corr></choice> quidem, oro vos, movent?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>operibus ingentibus saepta urbs est, quibus intra muros coercetur
                                    hostis; agrum non coluit, et culta evastata sunt bello;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>si reducimus exercitum, quis est, qui dubitet illos non a
                                    cupiditate solum ulciscendi, sed etiam necessitate inposita ex
                                    alieno praedandi, cum sua amiserint, agrum nostrum invasuros?
                                    non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines
                                    nostros accipimus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>quid? illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni
                                    tribuni plebis olim stipendium extorquere voluerunt, nunc
                                    consultum repente volunt, quale est?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>vallum fossamque, ingentis utramque rem operis, per tantum spatii
                                    duxerunt; castella primo pauca, postea exercitu aucto <pb n="289"/> creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modo,
                                    sed in Etruriam etiam spectantes, si qua inde auxilia veniant,
                                    opposuere;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum
                                    urbium apparatum loquar? cum tantum laboris exhaustum sit et ad
                                    finem iam operis tandem perventum, relinquendane haec censetis,
                                    ut ad aestatem rursus novus de integro his instituendis
                                    exsudetur labor?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>quanto est minus <hi rend="italics">operae</hi> opera tueri facta
                                    et instare ac perseverare defungique cura <hi rend="italics">brevi?</hi> brevis enim profecto res est, si uno tenore
                                    peragitur nec ipsi per intermissiones has intervallaque
                                    lentiorem spem nostram facimus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>loquor de operae et de temporis iactura; quid? periculi, quod
                                    differendo bello adimus, num oblivisci nos haec tam crebra
                                    Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur? ut nunc
                                    res se habet,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>irati sunt, oderunt, negant missuros; quantum in illis est,
                                    capere Veios licet. quis est, qui spondeat eundem, si differtur
                                    bellum, animum postea fore,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>cum, si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura
                                    sit, cum id, quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veis,
                                    mutari spatio interposito possit vel consensu civitatis, ut eo
                                    reconcilient <choice><sic>Etruniae</sic><corr>Etruriae</corr></choice> animos, vel ipsius voluntate regis, qui obstare regnum
                                    suum saluti civium nolit?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>videte, quot res quam inutiles sequantur illam viam consilii,
                                    iactura operum tanto labore factorum, vastatio inminens <choice><sic>fnium</sic><corr>finium</corr></choice> nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente concitatum.
                                    haec sunt,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis
                                    aegro, qui curari se fortiter passus extemplo convalescere
                                    possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et
                                    forsitan insanabilem morbum efficiat.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>