<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.4.1-5.4.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.4.1-5.4.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>atque ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quod abducere
                                    infecta re a Veis exercitum noluerunt, non utile solum, sed
                                    etiam necessarium fuerit, postea disseram;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>nunc de ipsa condicione dicere militantium libet. quam orationem
                                    non apud vos solum, sed etiam in castris si habeatur, ipso
                                    exercitu disceptante aequam arbitror videri posse. in qua, si
                                    mihi ipsi nihil, quod dicerem, in mentem venire posset,
                                    adversariorum certe orationibus contentus essem. negabant nuper
                                    danda esse aera militibus,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>quia numquam data essent. quonam modo igitur nunc indignari
                                    possunt, quibus aliquid novi adiectum commodi sit, eis laborem
                                    etiam novum pro portione iniungi? nusquam</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>nec opera sine emolumento nec <choice><sic>emolumenturn</sic><corr>emolumentum</corr></choice> ferme sine inpensa opera est. labor voluptasque,
                                    dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt
                                    iuncta.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>moleste antea ferebat miles se suo sumptu operam rei publicae
                                    praebere; gaudebat idem partem anni se agrum suum colere,
                                    quaerere, unde domi militiaeque se ac suos tueri posset;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse et laetus stipendium
                                    accipit; aequo igitur animo patiatur se ab domo ac re familiari,
                                    cui gravis inpensa non est, paulo diutius abesse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>an, si ad calculos eum res publica vocet, non merito dicat:
                                    “annua aera habes, annuam operam ede; an tu aecum censes militia
                                    semenstri solidum te stipendium accipere?”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>invitus in hac parte orationis, Quirites, moror; sic enim agere
                                    debent, qui mercennario milite utuntur; nos tamquam cum civibus
                                    agere <pb n="288"/> volumus agique tamquam cum patria nobiscum
                                    aecum censemus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>aut non suscipi bellum oportuit aut geri pro dignitate populi
                                    Romani et perfici quam primum oportet.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>perficietur autem, si urgemus obsessos, si non ante abscedimus,
                                    quam spei nostrae finem captis Veis inposuerimus. si hercules
                                    nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam inponere
                                    debuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab
                                    universa Graecia quam procul ab domo? quot terras, quot maria
                                    distans?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>nos intra vicensimum lapidem in conspectu prope urbis nostrae
                                    annuam oppugnationem perferre <choice><sic>piget!</sic><corr>piget.</corr></choice> scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam
                                    iusti doloris est, quod nos ad perseverandum stimulet.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>septiens rebellarunt; in pace numquam fida fuerunt; agros nostros
                                    miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt;
                                    colonos nostros ibi interfecerunt;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>auctores fuere contra ius caedis inpiae legatorum nostrorum;
                                    Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt hodieque id
                                    moliuntur; res repetentis legatos nostros haud procul afuit quin
                                    violarent.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>