<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.36.1-5.36.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.36.1-5.36.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>mitis legatio, ni praeferoces legatos Gallisque magis quam
                                    Romanis similes habuisset. quibus, postquam mandata ediderunt in
                                    concilio Gallorum, datur responsum:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>etsi novum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes
                                    esse, quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit
                                    inploratum;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>et quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri
                                    socios, ne se quidem pacem, quam illi adferant, aspernari, si
                                    Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant
                                    Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari non
                                    posse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>et responsum coram Romanis accipere velle et, si negetur ager,
                                    coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum possent,
                                    quantum Galli virtute ceteros mortales praestarent. L. <pb n="324"/></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quodnam id ius esset, agrum a possessoribus petere aut minari
                                    arma, Romanis quaerentibus, et quid in Etruria rei Gallis esset,
                                    cum illi se in armis ius ferre et omnia fortium virorum esse
                                    ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur
                                    et <choice><sic>proeium</sic><corr>proelium</corr></choice> conseritur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ibi iam urgentibus Romanam urbem fatis legati contra ius gentium
                                    arma capiunt. nec id clam esse potuit, cum ante signa Etruscorum
                                    tres nobilissimi fortissimique Romanae iuventutis pugnarent;
                                    tantum eminebat peregrina virtus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>quin etiam Q. Fabius evectus extra aciem equo ducem Gallorum
                                    ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem per latus
                                    transfixum hasta occidit; spoliaque eius legentem Galli
                                    agnovere, perque totam aciem Romanum legatum esse signum datum
                                    est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>omissa inde in Clusinos ira receptui canunt minantes Romanis.
                                    erant, qui extemplo Romam eundum censerent; vicere seniores, ut
                                    legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque, ut pro
                                    iure gentium violato Fabii dederentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>legati Gallorum cum ea, sicut erant mandata, exposuissent,
                                    senatui nec factum placebat Fabiorum, et ius postulare barbari
                                    videbantur; sed ne id, quod placebat, decerneret in tantae
                                    nobilitatis viris, ambitio obstabat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>itaque ne penes ipsos culpa esset, <hi rend="italics">si</hi>
                                    clades forent Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis
                                    Gallorum ad populum reiciunt; ubi tanto plus gratia atque opes
                                    valuere, ut, quorum de poena agebatur, tribuni militum consulari
                                    potestate in insequentem annum crearentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>quo facto <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> secus, quam dignum erat, infensi Galli bellum propalam
                                    minantes ad suos redeunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus, Q.
                                    Servilius quartum, P. Cornelius Maluginensis.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>