<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.27.1-5.27.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:5.27.1-5.27.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="5"><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti,
                                    simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius
                                    curae demandabantur. principum liberos, sicut fere fit, qui
                                    scientia videbatur praecellere, erudiebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique
                                    causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso
                                        <del>dum</del>modo brevioribus modo longioribus spatiis
                                    trahendo eos a porta, lusu sermonibusque variatis longius
                                    solito, ubi res dedit, progressus inter stationes eos hostium
                                    castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit. ibi
                                    scelesto facinori scelestiorem sermonem addit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Falerios se in manus Romanis tradidisse,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>quando eos pueros, quorum parentes capita ibi rerum sint, in
                                    potestatem dediderit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quae ubi Camillus audivit, “non ad similem” inquit “tui nec
                                    populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere
                                    venisti.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>nobis cum Faliscis, quae pacto fit humano, societas non est; quam
                                    ingeneravit natura utrisque, est eritque. sunt et belli sicut
                                    pacis iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus
                                    gerere. arma habemus non adversus eam aetatem,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos,
                                    qui nec laesi nec lacessiti a nobis castra Romana ad Veios
                                    oppugnarunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>eos tu, quantum in te fuit, novo <pb n="315"/> scelere vicisti;
                                    ego Romanis artibus, virtute, opere, armis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>sicut Veios, vincam.” denudatum deinde eum manibus post tergum
                                    inligatis reducendum Falerios pueris tradidit virgasque eis,
                                    quibus proditorem agerent in urbem verberantes, dedit. <choice><sic>Ad</sic><corr>ad</corr></choice> quod spectaculum concursu populi primum facto,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>deinde a magistratibus de re nova vocato senatu tanta mutatio
                                    animis est iniecta, ut qui modo efferati odio iraque Veientium
                                    exitum paene quam Capenatium pacem mallent, apud eos pacem
                                    universa posceret civitas. fides Romana,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>iustitia imperatoris in foro, in curia celebratur, consensuque
                                    omnium legati ad Camillum in castra atque inde permissu Camilli
                                    Romam ad senatum, qui dederent Falerios, proficiscuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>introducti ad senatum ita locuti traduntur: “patres conscripti,
                                    victoria, cui nec deus nec homo quisquam invideat, victi a vobis
                                    et imperatore vestro dedimus nos vobis rati, quo nihil victori
                                    pulchrius est, melius nos sub imperio vestro quam legibus
                                    nostris victuros.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>eventu huius belli duo salutaria exempla prodita humano generi
                                    sunt: vos fidem in bello quam praesentem victoriam maluistis;
                                    nos fide provocati victoriam ultro detulimus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>sub dicione vestra sumus; mittite, qui arma, qui obsides, qui
                                    urbem patentibus portis accipiant. nec vos fidei nostrae nec nos
                                    imperii vestri paenitebit.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Camillo et ab hostibus et a civibus gratiae actae. Faliscis in
                                    stipendium militum eius anni, ut populus Romanus tributo
                                    vacaret, pecunia imperata. pace data exercitus Romam
                                    reductus.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>