<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:45.5.1-45.5.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:45.5.1-45.5.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="45"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p><hi rend="italics">quae</hi> dum aguntur, classis Cn. Octavi
									Samothracam est adpulsa. is quoque praesenti admoto terrore modo
									minis, modo spe perlicere, ut se traderet, <hi rend="italics">cum</hi> conaretur, adiuvit in hoc eum res seu casu
									contracta seu consilio.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse populum
									Samothracum animum advertisset, a magistratibus petit, ut sibi
									paucis adloquendi populi potestatem facerent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>permisso “utrum nos, hospites Samothraces, vere accepimus an falso sacram hanc insulam et
									augusti totam atque inviolati soli esse?”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>cum creditae sanctitati <pb n="168"/> adsentirentur omnes, “cur igitur”
									inquit “pollui eam homicida, sanguine regis Eumenis
									violavit, et, cum omnis praefatio <hi rend="italics">sacrorum</hi> eos, quibus non sint purae manus, sacris
									arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis
									corpore sinetis?”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>nobilis fama erat apud omnes Graeciae civitates Eumenis regis per Euandrum Delphis prope
									perpetrata caedes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque
									totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi
									exprobrari rati, Theondan, qui summus magistratus apud eos erat
									— regem ipsi appellant — , ad Persea mittunt, qui nuntiaret
									argui caedis Euandrum Cretensem;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>esse autem iudicia apud sese more maiorum conparata de iis, qui
									incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi
									dicantur;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad
									causam dicendam; si committere se iudicio non auderet, liberaret
									religione templum ac sibimet ipse consuleret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Perseus sevocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto <hi rend="italics">auctor</hi> esse: nec causa nec gratia parem
									fore. suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi
									facinoris protraheret. reliqui quid esse, nisi ut fortiter
									moriatur?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>nihil palam abnuere Euander; sed cum veneno se malle mori quam
									ferro dixisset, occulte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi
									esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram
									Samothracum in se converteret, interfici Euandrum iussit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum
									receptam labem, quae Euandri fuisset; ab illo Delphis volneratum
									Eumenen, ab se Samothracae Euandrum occisum; ita duo sanctissima
									in terris templa se uno auctore sanguine humano violata.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>huius rei crimen corrupto pecunia Theonda avertit, ut renuntiaret
									populo Euandrum sibi ipsum mortem conscisse.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>