<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:45.35.1-45.35.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:45.35.1-45.35.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="45"><div type="textpart" subtype="chapter" n="35"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Romam primum reges captivi, Perseus et Gentius, in custodiam cum
									liberis abducti, dein turba alia captivorum, tum quibus
									Macedonum denuntiatum erat, ut Romam venirent, principumque
									Graeciae;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>nam ii quoque non solum praesentes exciti erant, sed etiam, si
									qui apud reges esse dicebantur, litteris arcessiti sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Paulus ipso post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis,
									quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis
									non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium,
									adverso Tiberi ad urbem est subvectus, conpletis ripis obviam
									effusa multitudine.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti. tribus
									iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q.
									Cassio praetori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate
									patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die urbem
									triumphantes inveherentur, imperium esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>intacta invidia media sunt: ad summa ferme tendit. nec de Anici
									nec de Octavi triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se
									conparare erubuissent, obtrectatio carpsit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>antiqua disciplina milites habuerat; de praeda parcius, quam
									speraverant <pb n="201"/> ex tantis regiis opibus, dederat nihil
									relicturis, si aviditati indulgeretur, quod in aerarium
									deferret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>totus Macedonicus exercitus imperatori ita <gap reason="lost"/>
									neglegenter adfuturus comitiis ferendae legis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>sed eos Ser. Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae
									legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus,
									prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando
									stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>imperiosum ducem et malignum antiquando rogationem, quae de
									triumpho eius ferretur, ulciscerentur. plebem urbanam secuturam
									esse militum iudicia. pecuniam illum dare non potuisse: militem
									honorem dare posse. ne speraret ibi fructum gratiae, ubi non
									meruisset.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>