<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:45.32.1-45.32.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:45.32.1-45.32.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="45"><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>his rerum externarum cognitionibus interpositis Macedonum rursus
									advocatum concilium;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>pronuntiatum, quod ad statum Macedoniae pertinebat, senatores,
									quos synhedros vocant, legendos esse, quorum consilio res
									publica administraretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>nomina deinde sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis
									maioribus quam quindecim annos natis praecedere in Italiam
									placeret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>id, prima specie saevom, mox apparuit multitudini Macedonum pro
									libertate sua esse factum. nominati sunt enim regis amici
									purpuratique, duces exercituum, praefecti navium aut
									praesidiorum, servire regi humiliter, aliis superbe imperare
									adsueti;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>praedivites alii, alii, quos fortuna non aequarent, his sumptibus
									pares; regius omnibus victus vestitusque, nulli civilis animus,
									neque legum neque libertatis aequae patiens.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>omnes igitur, qui in aliquis ministeriis regiis, etiam qui in
									legationibus fuerant, iussi Macedonia excedere atque in Italiam
									ire: qui non paruisset imperio, mors denuntiata.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>leges Macedoniae dedit cum tanta cura, ut non hostibus victis,
									sed sociis bene meritis dare videretur, et quas ne usus quidem
									longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo
									argueret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in
									Asiae civitates et ad reges missis, qui denuntiarent, <pb n="198"/> et, cum circumiret ipse Graeciae civitates,
									indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>nam et artificum omnis generis, qui ludicram artem faciebant, ex
									toto orbe terrarum multitudo et athletarum et nobilium equorum
									convenit et legationes cum victimis et quidquid aliud deorum
									hominumque causa fieri magnis ludis in Graecia solet,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>ita factum est, ut non magnificentiam tantum, sed prudentiam in
									dandis spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant,
									admirarentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>epulae quoque legationibus paratae et opulentia et cura eadem.
									vulgo dictum ipsius ferebant et convivium instruere et ludos
									parare eiusdem esse, qui vincere bello sciret.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>