<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:44.40.1-44.40.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:44.40.1-44.40.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="44"><div type="textpart" subtype="chapter" n="40"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in
									sententiam eius, partim verentibus nequiquam offendere in eo,
									quod utcumque praetermissum revocari non posset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi <hi rend="italics">pugnare placebat, regi,</hi> quod nec fessos,
									ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum
									compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non
									ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis
									agris magna pars militum e castris exierat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>neutro imperatorum volente fortuna, quae plus consiliis humanis
									pollet, contraxit certamen.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et
									Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa
									positis, ut id facere tuto possent. duae cohortes a parte
									Romanorum erant,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>Marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus
									praeerat M. Sergius Silus legatus;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>et aliud pro castris stativom erat praesidium <pb n="158"/> sub
									C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis,
									duae turmae equitum, Placentina et Aesernina.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter
									nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam
									effugit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>quod cum per aquam ferme genu tenus altam tres milites
									sequerentur, Threces duo id iumentum ex medio alveo in suam
									ripam trahentes <hi rend="italics">caperent, hos persecuti
										illi</hi> altero eorum occiso receptoque <del>eo</del>
									iumento ad stationem suorum <hi rend="italics">se</hi>
									recipiebant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat. ex his
									pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad
									persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein
									plures, postremo omnes,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>et cum praesidio <gap reason="lost"/>.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>