<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:44.3.1-44.3.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:44.3.1-44.3.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="44"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter
									Ottolobum dux regius castra <hi rend="italics">habebat.</hi>
									praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna
									praeoccupanda placuit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p><hi rend="italics">quibus</hi> praepositi sunt M. Claudius, Q.
									Marcius consulis filius.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>confestim et universae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et
									aspera et confragosa fuit <hi rend="italics">via,</hi> ut
									praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere
									confecto castra posuerint. Dierum, quem cepere, locum
									appellant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul
									hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt perventum
									ad hostem esse; loco se tuto et ad omnia opportuno consedisse;
										<del>ut</del> quantum extendere iter posset,
									consequeretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod
									ingressus erat, et eorum vicem, quos paucos inter media
									praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem <pb n="119"/> occurrit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra
									tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt
									adclinata.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>non hostium modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant,
									sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex
									tam alto iugo prospectu oculis subicitur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias
									omnis copias terramque hostilem tam e propinquo
									conspexerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem
									hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus
									est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul
									ad hostem ducit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>