<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:44.24.1-44.24.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:44.24.1-44.24.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="44"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>eodem tempore et ad Eumenen et ad Antiochum communia mandata,
									quae subicere condicio rerum poterat: natura inimica inter se
									esse liberam civitatem et regem, singulos populum Romanum
									adgredi et, quod indignum sit, regum viribus reges
									oppugnare.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p/></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiuvante et quadam
									ex parte etiam Philippo, patre suo, Antiochum oppugnatum; in se
									nunc et Eumenen et Prusian armatos esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>si Macedoniae regnum sublatum foret, proxumam Asiam esse, quam
									iam ex parte sub specie liberandi civitates suam fecerint,
									deinde Syriam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum victorem ab
									Aegypto, praemio belli, arceri.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>haec cogitantem providere iubebat, ut aut ad pacem secum
									faciendam conpelleret Romanos aut perseverantes in bello iniusto
									communes duceret omnium regum hostes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ad Antiochum aperta mandata erant; ad Eumenen per speciem
									captivorum redimendorum missus legatus erat; <hi rend="italics">re</hi> vera occultiora quaedam agebantur, quae in
									praesentia <pb n="140"/> invisum quidem et suspectum Romanis
									Eumenen falsis <hi rend="italics">gravioribusque criminibus
										onerarunt;</hi> proditor enim ac prope hostis habitus,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>dum inter se duo reges captantes fraude et avaritia certant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Cydas erat Cretensis, ex intimis Eumenis. hic prius ad Amphipolim
									cum Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, inde
									postea ad Demetriadem semel cum Menecrate quodam, iterum cum
									Antimacho, regiis ducibus, sub ipsis moenibus urbis conlocutus
									fuerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>Herophon quoque, qui tum missus est, duabus ad eundem Eumenen iam
									ante legationibus functus erat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed,
									quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur.
									res autem ita sese habuit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>