<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:43.13.1-43.13.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:43.13.1-43.13.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="43"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>non sum nescius ab eadem neclegentia, quia nihil deos portendere
									vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in
									publicum <hi rend="italics">neque</hi> in annales referri.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ceterum et mihi vetustas res scribenti nescio quo pacto anticus
									fit animus, et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi
									viri publice suscipienda censuerint, ea pro <hi rend="italics">indignis</hi> habere, quae in meos annales <pb n="106"/>
									referam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in caelo
									conspectam et bovem feminam locutam; <hi rend="italics">eam</hi>
									publice ali. Menturnis quoque per eos dies caeli ardentis
									species affulserat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Reate imbri lapidavit. Cumis in arce Apollo triduum ac tris
									noctes lacrimavit. in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter
									in aede Fortunae anguem iubatum a conpluribus visum esse, alter
									in aede Primigeniae Fortunae,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quae in Colle est, duo diversa prodigia, palmam in area enatam et
									sanguine interdiu pluvisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in privato loco
									factum esset, — palmam enatam <hi rend="italics">in</hi>
									inpluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat — , alterum, quod in
									loco peregrino: Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio
									militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil
									eius ambureret ignis, dicebatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>publicorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi:
									quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent
									ediderunt, et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa
									omnia pulvinaria victumis maioribus sacrificarent populusque
									coronatus esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>omnia, uti decemviri praeierunt, facta.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>