<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.54.1-42.54.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.54.1-42.54.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="42"><div type="textpart" subtype="chapter" n="54"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Mylae, proximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis
									munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere
									regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque
									procacibus iaculati sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos
									desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est
										<hi rend="italics">urbs et</hi> defensa. multitudo Macedonum
									ad subeundum in vicem proelium haud difficulter suppetebat;
									oppidanos, diem noctem eosdem tuentis moenia, non vulnera modo,
									sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur et porta vi
									maiore oppugnaretur, oppidani depulsa <hi rend="italics">vi</hi>
									muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in
									hostis faciunt;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quae cum irae magis inconsultae quam verae fiduciae virium esset,
									pauci et fessi ab integris pulsi terga <hi rend="italics">dederunt</hi> fugientes <pb n="80"/> que per patentem
									portam hostes acceperunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ita capta urbs ac direpta est; libera quoque corpora, quae
									caedibus superfuerunt, venum data. diruto magna ex parte et
									incenso oppido profectus ad Phalannam castra movit, inde postero
									die Gyrtonem pervenit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>quo cum T. Minucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, cum
									praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem oppugnatione
									praetergressus, Elatiam et Gonnum perculsis inopinato adventu
									oppidanis recepit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>utraque oppida in faucibus sunt, qua Tempe <hi rend="italics">adeuntur,</hi> magis Gonnus. itaque et firmiore id
									praesidio tutum equitum peditumque, ad hoc fossa triplici ac
									vallo munitum reliquit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi hostium adventum
									statuit; simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto
									hostium agro.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>namque Sycurium est sub radicibus Ossae montis. <hi rend="italics">is,</hi> qua in meridiem vergit, subiectos
									habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque
									Magnesiam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>ad has opportunitates accedit summa salubritas et copia pluribus
									circumiectis fontibus perennium aquarum.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>