<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.48.1-42.48.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.48.1-42.48.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="42"><div type="textpart" subtype="chapter" n="48"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>his praeparatis, quamquam ad bellum consilia erant destinata,
									senatum tamen praeberi legatis placuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>eadem fere, quae in conloquio ab rege dicta erant, relata ab
									legatis. insidiarum Eumeni factarum crimen et maxima cura et
									minime tamen probabiliter — manifesta enim res erat —
									defensum;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>cetera deprecatio erat. sed non eis animis audiebantur, qui aut
									doceri aut flecti possent. denuntiatum, extemplo moenibus urbis
									Romae, Italia intra tricesimum diem excederent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>P. Licinio deinde consuli, cui Macedonia provincia obvenerat,
									denuntiatum, ut exercitui diem primam quamque diceret ad
									conveniendum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>C. Lucretius praetor, cui classis provincia erat, cum quadraginta
									quinqueremibus ab urbe profectus; nam ex refectis navibus alias
									in alium usum retineri ad urbem placuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>praemissus a praetore est frater <hi rend="italics">M.</hi>
									Lucretius <pb n="74"/> cum quinqueremi una, iussusque ab sociis
									ex foedere acceptis navibus ad Cephallaniam classi
									occurrere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ab Reginis triremi una <hi rend="italics">sumpta,</hi> ab Locris
									duabus, ab Uritibus quattuor, praeter oram Italiae supervectus
									Calabriae extremum promunturium <del>in</del> Ionio mari
									Dyrrhachinorum, traicit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issaeorum,
									quinquaginta quattuor Genti regis lembos nanctus, simulans se
									credere eos in usum Romanorum conparatos esse, omnibus abductis
									die tertio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus, superato freto, die
									quinto in Cephallaniam transmisit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>ibi stetit classis, simul opperiens, ut terrestres copiae
									traicerentur, simul ut onerariae ex agmine suo per altum
									dissipatae consequerentur.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>