<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.26.1-42.26.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.26.1-42.26.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="42"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>nihil magnopere, quod memorari adtineat, rei publicae eo anno
									consules gesserant. magis e re publica visum erat, conprimi ac
									sedari exasperatos Ligures.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque, Illyriorum
									regem, suspectum Issaei legati fecerunt, simul questi fines suos
									eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum
									atque Illyriorum regem; communi consilio parare Romanis
									bellum;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse
									auctore missos, ut, quid ageretur, scirent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Illyrii vocati in senatum; qui cum legatos se esse missos ab rege
									dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei deferrent,
									quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex
									instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique venisse eos
									et super qua re venissent?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>haesitantibus in responso, ut curia excederent, dictum;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>responsum tamquam legatis, qui ut adirent senatum non
									postulassent, dari non placuit; mittendosque ad regem legatos
									censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quererentur; senatum
									existumare non aecum eum facere, qui ab sociis suis non
									abstineret iniuriam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>in hanc legationem missi A. Terentius Varro C. Plaetorius C.
									Cicereius. ex Asia, qui circa socios reges missi erant,
									redierunt legati, qui rettulerunt Eumenen <hi rend="italics">Aeginae,</hi> Antiochum in Syria, Ptolemaeum Alexandriae
									sese convenisse. <pb n="53"/> omnes sollicitatos legationibus
									Persei, sed egregie <hi rend="italics">in</hi> fide permanere
									pollicitosque omnia, quae populus Romanus imperasset,
									praestaturos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>et civitates socias adisse: ceteras satis fidas, Rhodios
									fluctuantis et inbutos Persei consiliis invenisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>venerant Rhodii legati ad purganda ea, quae volgo iactari de
									civitate sciebant; ceterum senatum iis non <hi rend="italics">prius dari, quam novi</hi> consules magistratum inissent,
									placuit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>