<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.21.1-42.21.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.21.1-42.21.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="42"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque, uti
									de M. Popilio referrent, senatui <pb n="48"/> obsequebantur, et
									nihil aliud decernere prius statutum patribus erat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>aucta etiam invidia est Popili litteris <del>eius</del>, quibus
									iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se
									scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam
									belli ceteri quoque Ligurum populi ad arma ierunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>tum vero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas
									bellum intulisset <hi rend="italics">et</hi> pacatos ad
									rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in
									provinciam, in senatu increpiti.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius
									Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos, nisi
									in provinciam exirent, denuntiarunt, et rogationem, quam de
									Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu
									recitarunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>sanciebatur, ut, qui ex Statellis deditis in libertatem
									restitutus ante kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo malo
									is in servitutem venisset, ut iuratus senatus decerneret, qui
									eam rem quaereret animadverteretque. ex auctoritate deinde
									senatus eam rogationem promulgarunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio, <hi rend="italics">praetori</hi> prioris anni, ad aedem Bellonae
									senatus datus est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>is expositis, quas in Corsica res gessisset, postulatoque frustra
									triumpho, in monte Albano, quod iam in morem venerat, ut sine
									publica auctoritate fieret, triumphavit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes scivit
									iussitque. ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit
									senatum, quem quaerere ea rogatione vellet. patres ipsum eum
									quaerere iusserunt.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>