<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.19.7-42.20.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.19.7-42.20.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="42"><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>hos utique populos, quod ab tergo Macedoniae Threcia esset,
									adsumptos in societatem gaudebant. sed ut in Asia quoque et
									insulis explorata omnia essent, Ti. Claudium Neronem M. Decimium
									legatos miserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>adire eos Cretam et Rhodum iusserunt, simul renovare amicitiam,
									simul speculari, num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo
									essent.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>in suspensa civitate ad expectationem novi belli, nocturna
									tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico <hi rend="italics">priore posita ob victoriam M. Aemili</hi>
									consulis, cui collega Ser. Fulvius fuit, tota ad imum fulmine
									discussa est. ea res prodigii loco habita ad senatum relata
									est;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>patres et <hi rend="italics">ad</hi> haruspices referri et
									decemviros adire libros iusserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque
									habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae
									et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt; ludos per
									decem dies Iovi optimo maximo primo quoque die faciendos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ea omnia cum cura facta. haruspices in bonum versurum id
									prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium
									portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea
									rostra, quae tempestas disiecisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>accesserunt, quae cumularent religiones animis: Saturniae
									nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse; Calatiae
									asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu
									fulminis exanimatos;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Auximi terra pluvisse. horum quoque prodigiorum causa res divinae
									factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>