<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.18.1-42.18.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.18.1-42.18.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="42"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>haec ad ea, quae ab Eumene delata erant, accessere, quo maturius
									hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare
									bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera
									latrociniorum ac veneficiorum cernebant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>belli administratio ad novos consules reiecta est; in praesentia
									tamen Cn. <pb n="46"/> Sicinium praetorem, cuius inter cives et
									peregrinos iurisdictio erat,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque
									tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas
									maritimas urbes, ubi consul, cui provincia Macedonia obvenisset,
									classem appellere tuto et copias per commodum exponere
									posset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili
									curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter
									pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante <hi rend="italics">summa</hi> vi parabat bellum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>legati eo ab Roma gratulantes, quod e tanto periculo evasisset,
									venerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, ceteris
									praetoribus iam in provincias profectis, M. Iunius et Sp.
									Lucretius, quibus Hispaniae provinciae obvenerant, fatigantes
									saepe idem petendo senatum, tandem pervicerunt, ut supplementum
									sibi ad exercitum daretur: tria milia peditum, centum et
									quinquaginta equites in Romanas legiones <hi rend="italics">scribere,</hi> in socialem exercitum quinque milia peditum
									et trecentos equites imperare sociis iussi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus novis portatum est.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>