<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.13.1-42.13.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:42.13.1-42.13.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="42"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>reliquum orationis adhortatio fuit. “non ego haec”
									inquit “incertis iactata rumoribus et cupidius credita,
									quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres
									conscripti, sed conperta et explorata, haud secus quam si
									speculator missus a vobis subiecta oculis referrem;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>neque relicto regno meo, quod amplum et egregium vos fecistis,
									mare tantum traiecissem, ut vana ad vos adferendo fidem
									abrogarem mihi;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis
									denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras,
									unde receptum ad paenitendum non haberent;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis
									occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac
									benivolentia conplectentem;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>videbam, quam inpar esset sors, cum ille vobis bellum <hi rend="italics">pararet,</hi> vos ei securam pacem
									praestaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere paene
									bellum videbatur. Abrupolim, socium atque amicum vestrum, regno
									expulit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis conperit,
									socium item atque amicum vestrum, interfecit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>euersam et Callicritum Thebanos, principes civitatis, quia
									liberius adversus eum in concilio Boeotorum <pb n="42"/> locuti
									fuerant delaturosque ad vos, quae agerentur, professi erant,
									tollendos curavit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>auxilium Byzantiis adversus foedus tulit; Dolopiae bellum
									intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu pervasit, ut in
									bello intestino deterioris partis auxilio meliorem
									adfligeret;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum
									tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumates
									opprimeret.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>haec cum vobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam
									sibi Graeciam esse a vobis videat, pro certo habet neminem sibi,
									antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>hoc quam vobis tutum aut honestum sit, vos videritis: ego certe
									mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum inferendum, quam me
									socium ad praedicendum, ut caveretis, venire in Italiam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque
									exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos
									deasque precer, ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis
									atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?”</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>