<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:41.2.1-41.2.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:41.2.1-41.2.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="41"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Histri, ut primum ad lacum Timavi castra Romana sunt mota, ipsi
									post collem occulto loco consederunt, et inde obliquis
									itineribus agmen sequebantur, in omnem occasionem intenti;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>nec quicquam eos, quae terra marique agerentur, fallebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>postquam stationes invalidas esse pro castris, forum turba inermi
									frequens inter castra et mare mercantium sine ullo terrestri aut
									maritimo munimento viderunt, duo simul praesidia, Placentinae
									cohortis et manipulorum secundae legionis, adgrediuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>nebula matutina texerat inceptum; qua dilabente ad primum teporem
									solis perlucens iam aliquid, incerta tamen, ut solet, lux
									speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque
									frustrata Romanos, multo maiorem iis, quam erat, hostium aciem
									ostendit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum in
									castra confugissent, haud paulo ibi plus, quam quod secum ipsi
									attulerant, terroris fecerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>nam neque dicere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere <pb n="3"/> responsum poterant; et clamor in portis, ut ubi
									nulla esset statio, quae sustineret impetum, audiebatur; et
									concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum
									fecerat, an hostis intra vallum esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>una vox audiebatur ad mare vocantium; id forte temere ab uno
									exclamatum totis passim personabat castris.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>itaque primo, velut iussi id facere, pauci, armati <hi rend="italics">alii,</hi> maior pars inermes, ad mare
									decurrunt, dein plures, postremo prope omnes, et ipse consul,
									cum frustra revocare fugientes conatus nec imperio nec
									auctoritate nec precibus ad extremum valuisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>unus remansit M. Licinius Strabo, tribunus militum secundae
									legionis, cum tribus signis ab legione sua relictus. hunc in
									vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo
									obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos
									oppresserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>proelium atrocius quam pro paucitate resistentium fuit, nec ante
									finitum est, quam tribunus militum quique circa eum constiterant
									interfecti sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>praetorio deiecto <hi rend="italics">direptisque,</hi> quae ibi
									fuerunt, ad quaestorium, forum quintanamque hostes
									pervenerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos
									lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari
									coepit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>mox idem ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt; et, ut
									quibus insuetus liberalior victus esset, avidius vino ciboque
									corpora onerant.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>