<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:41.16.1-41.16.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:41.16.1-41.16.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="4"><div type="textpart" subtype="book" n="41"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus
									quia in una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat
									populo Romano Quiritium, religioni fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>id cum ad senatum relatum esset senatusque ad pontificum
									collegium reiecisset, pontificibus, quia non recte factae
									Latinae essent, instaurari Latinas placuit, Lanuvinos, quorum
									opera instaurandae essent, hostias praebere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>accesserat ad religionem, <hi rend="italics">quod</hi> Cn.
									Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, parte
									membrorum captus, ad Aquas Cumanas profectus ingravescente morbo
									Cumis decessit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>sed inde mortuus Romam adlatus et funere magnifico elatus
									sepultusque est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>pontifex idem fuerat. consul <hi rend="italics">Q.</hi> Petilius
									cum <pb n="16"/> primum per auspicia posset, collegae subrogando
									comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in <hi rend="italics">ante</hi> diem tertium nonas Sextiles, <hi rend="italics">Latinas</hi> in ante diem tertium idus
									Sextiles edixit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>plenis religionum animis prodigia insuper nuntiata: Tusculi facem
									in caelo visam, Gabiis aedem Apollinis et privata aedificia
									conplura, Graviscis murum portamque de caelo tacta. ea patres
									procurari, uti pontifices censuissent, iusserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>dum consules primum religiones, deinde alterum alterius mors et
									comitia et Latinarum instauratio inpediunt, interim C. Claudius
									exercitum ad Mutinam, quam Ligures priore anno ceperant,
									admovit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>intra triduum, quam oppugnare coeperat, receptam ex hostibus
									colonis restituit. octo milia ibi Ligurum intra muros caesa;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem
									exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate
									neminem iam cis Alpis <hi rend="italics">esse</hi> hostem populi
									Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum
									dividi viritim posset.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>