<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:40.9.1-40.9.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:40.9.1-40.9.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3bis"><div type="textpart" subtype="book" n="40"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Tum Perseus “aperienda nimirum nocte ianua l fuit et armati comisatores accipiendi
									praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi <choice><sic>perpetratilln</sic><corr>perpetratum</corr></choice> facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro
									atque insidiator.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum
									et paelice genitum appellant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me
									querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset,
									saevires,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><choice><sic>nee</sic><corr>nec</corr></choice> adeo vilis tibi vita esset nostra, ut <choice><sic>nee</sic><corr>nec</corr></choice> praeterito periculo meo movereris, neque futuro, si
									insidiantibus <hi rend="italics">sit</hi> impune.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut
									a me coeptum scelus in me finem habeat, <choice><sic>nee</sic><corr>nec</corr></choice> per meum latus tu petaris:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit,
									ut hominum, quos numquam viderint, fidem tamen implorent, mihi
									quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam
									pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et
									comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses,
									Demetrium cum armatis note intempesta in vestibulo meo
									deprehendisses. quod tum vociferarer in re praesenti pavidus,
									hoc nunc postero die queror.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>frater, non comisantium in vicem <hi rend="italics">animis</hi>
									iam diu vivimus inter nos. regnare utique vis. huic spei tuae
									obstat aetas mea, obstat gentium ins, obstat vetustus Macedoniae
									mos, obstat vero etiam patris iudicium.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>haec transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia
									moliris et <pb n="66"/> temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna
									restitit parricidio tuo.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>hesterno die in lustratione et decursu et simulacro ludicro
									pugnae funestun prope proelium fecisti, nec me aliud a morte
									vindicavit, quam quod me ac meos vinci passus sum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>ab hostili proelio, tamquam fraterno lusu, pertrahere me ad cenam
									voluisti. credis me, pater, inter inermes convivas cenaturum
									fuisse, ad quem armati comisatum venerunt? credis nihil a
									gladiis nocte periculi <hi rend="italics">mihi fiturum</hi>
									fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro
									succinctis iuvenibus venis? convivam me tibi committere ausus
									non sum: comisatorem te cum armatis venientem recipiam?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater,
									quo querentem audis. nihil ego, tamquam accusator, criminose nec
									dubia argumentis colligendo ago quid enim?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>negat venisse se cum multitudine ad ianuam mearm, an ferro
									succinctos secum fuisse? quos nominavero, arcesse. possunt
									quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt: non tamen audebunt
									negare.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, <del><choice><sic>rem</sic><corr>rem</corr></choice></del> pro manifesto haberes: fatentes pro
									deprehensis habe.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>