<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:40.5.1-40.5.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:40.5.1-40.5.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3bis"><div type="textpart" subtype="book" n="40"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>huius atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiae
									adiecit, ut vulgo ipsum liberosque exsecrarentur; quae dirae
									brevi ab omnibus diis exauditae, ut saeviret ipse in suum
									sanguinem, effecerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>perseus enim cum in dies magis cerneret favorem et <pb n="61"/>
									dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere
									et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi
									in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo,
									satis per se validum crederet, singulos amicorum patris temptare
									sermonibus perplexis institit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt
									speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus
									indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes
									animo exitum incauti a fraude fraterna iuvenis, adiuvandum, quod
									futurum erat, rati fovendamque spem potentioris, Perseo se
									adiungunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>cetera in suum quaeque tempus agenda differunt: in praesentia
									placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia
									belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composite
									sermones ad res Romanorum trahebant. ibi cum alii mores et
									instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis
									nondum exornatae neque publicis neque privatis locis, alii
									singulos principum eluderent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus
									fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus
									faciebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum
									habebat: totus in Persea versus cum eo cogitationes eius rei
									dies ac noctes agitabat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia,
									adduxerantque inde nobiles iuvenes et regii quosdam generis,
									quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio
									pollicebatur; erexeratque consociatio gentis eius animum
									regis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> Perseus “quid ista prosunt?” inquit. “nequaquam tantum
									in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi <hi rend="italics">in</hi> fraude domestica.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in siuu,
									cuius, ex quo obses <pb n="62"/> Romae fuit, corpus nobis
									reddiderunt Romani, <choice><sic>animur</sic><corr>animum</corr></choice> ipsi habent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>omnium paene Macedonum in eum ora conversa sunt, nec regem se
									alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>his per se aegra mens senis stimulabatur, et animo magis quam
									vultu ea crimina accipiebat.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>