<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:40.45.1-40.45.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:40.45.1-40.45.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3bis"><div type="textpart" subtype="book" n="40"><div type="textpart" subtype="chapter" n="45"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>hiems eo anno nive saeva et omni tempestatum genere fuit:
									arbores, quae obnoxiae frigoribus <pb n="101"/> sunt, deusserat
									cunctas; et eadem aliquanto quam alias longior fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>itaque Latinas nox subito coorta et intolerabilis tempestas in
									monte turbavit, <choice><sic>instanrataeque</sic><corr>instaurataeque</corr></choice> sunt ex decreto pontificum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostravit
									fulminibusque complura loca deformavit, aedem Iovis Tarracinae,
									aedem Albam Capuae portamque Romanam;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>muri pinnae aliquot locis decussae erant. haec inter prodigia
									nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ob ea decemviri iussi adire libros edidere, quibus diis et quot
									hostiis sacrificaretur, et <del>fulminibus complura loca
										deformata aedem Iovis</del> ut supplicatio diem unum
									esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno
									apparatu facti. <choice><sic>Censorum</sic><corr>censorum</corr></choice> inde comitia habita: creati M. Aemilius Lepidus
									pontifex maximus et M. Fulvius Nobilior, qui ex Aetolis
									triumphaverat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>inter hos viros nobiles inimicitiae erant, saepe multis et in
									senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo
									ad aram Martis sellis curulibus consederunt; quo repente
									principes senatorum cum agmine venerunt civitatis, inter quos Q.
									Caecilius Metellus verba fecit.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>