<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:40.2.1-40.2.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:40.2.1-40.2.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3bis"><div type="textpart" subtype="book" n="40"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Ver procellosum eo anno fuit. pridie Parilia, medio ferme die,
									atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis
									stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>forem ex aede Lunae, quae in Aventino est, raptam tulit et in
									posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo
									maximo cum columnis quibus superstabant evertit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipavit.
									itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices
									iusserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum
									erat, et a Formiis <gap reason="lost"/> aedem Apollinis Caietae
									de caelo tactam. ob ea prodigia viginti hostiis maioribus
									sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris cognitum P.
									Sempronium in ulteriore provincia, cum plus annum aeger fuisset,
									mortuum esse. eo maturius in Hispaniam praetores <choice><sic>inssi</sic><corr>iussi</corr></choice> proficisci.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>legationes deinde transmarinae in senatum introductae sunt,
									primae Eumenis et Pharnacis regum et <pb n="59"/> Rhodiorum
									querentium de Sinopensium clade.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Philippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem
									tempus venerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae
									Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Asiae regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res
									visendas senatum missurum.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>