<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:40.14.1-40.14.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:40.14.1-40.14.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3bis"><div type="textpart" subtype="book" n="40"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter aequales
									largiore vino sum usus. tu quoque velim inquiras,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium
									sit, illo etiam — pravo forsitan — gaudio provehente, quod in
									iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat.
									miseria haec et metus crapulam facile excusserunt;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>quae si non intervenissent, insidiatores nos sopiti
									iaceremus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus
									eram, non temperassem vino in unum diem, non milites meos
									abstinuissem?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater
									“nihil aliud scio,” inquit “nihil arguo, nisi quod cum ferro
									comisatum venerunt.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>si quaeram, unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut
									speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita
									aperte sumpsisse ferrum, ut omnes viderent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose
									argumentari videretur, te quaerere ex iis, quos nominasset,
									iubebat, an ferrum habuissent, ut tamquam in re dubia, cum id
									quaesisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>quin tu illud quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum
									sumpserint, num me auctore et sciente? hoc enim videri vis, non
									illud quod fatentur et palam est. ei sui se tuendi causa
									sumpsisse dicunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>recte an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent: meam
									causam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris. aut
									explica, utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus. si aperte,
									cur non omnes ferrum habuimus?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>cur nemo praeter eos, qui tuum speculatorem pulsaverunt? si clam,
									quis ordo consilii fuit?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>convivio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor
									substitissent, ut sopitum te adgrederentur? quomodo fefellissent
									et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa
									fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi evasuri fuerunt?
									quattuor gladiis domus tua capi et <pb n="72"/> expugnari
									potuit?</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>