<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.58.1-4.58.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.58.1-4.58.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="58"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>eo anno, quia tempus indutiarum cum Veienti populo exierat, per
                                    legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus venientibus ad
                                    finem legatio Veientium obvia fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>petiere, ne, priusquam ipsi senatum Romanum adissent, Veios
                                    iretur. ab senatu impetratum, quia discordia intestina
                                    laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit,
                                    ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>at in Volscis accepta clades amisso Verrugine praesidio; ubi
                                    tantum in tempore fuit momenti, ut, cum precantibus opem
                                    militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri, si
                                    maturatum esset, potuisset, ad id venerit exercitus subsidio
                                    missus, ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes
                                    opprimerentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>tarditatis causa <hi rend="italics">non</hi> in senatu magis fuit
                                    quam tribunis, qui, quia summa vi restari nuntiabatur, parum
                                    cogitaverunt nulla virtute superari humanarum virium modum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti
                                    fuere. insequenti anno P. et Cn. Corneliis Cossis, Num.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Fabio Ambusto, L. Valerio Potito tribunis militum <pb n="279"/>
                                    consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum
                                    Veientis senatus, qui legatis repetentibus res,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ni facesserent propere ex urbe finibusque, daturos, quod Lars
                                    Tolumnius dedisset, responderi iussit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>id patres aegre passi decrevere, ut tribuni militum de bello
                                    indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus nondum
                                    debellatum cum Volscis esse; modo duo praesidia occidione
                                    occisa, et cum periculo retineri <hi rend="italics">unum
                                        castellum</hi>;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>nullum annum esse, quo non acie dimicetur; et tamquam paeniteat
                                    laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo
                                    parari, qui omnem Etruriam sit concitaturus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>haec sua sponte agitata;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>insuper tribuni plebis accendunt. maximum bellum patribus cum
                                    plebe esse dictitant; <choice><sic>ear</sic><corr>eam</corr></choice> de industria vexandam militia trucidandamque hostibus
                                    obici; <choice><sic>ear</sic><corr>eam</corr></choice> procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium
                                    memor libertatis coloniarumque aut agri publici aut suffragii
                                    libere ferendi consilia agitet.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>prensantesque veteranos stipendia cuiusque et vulnera ac
                                    cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad
                                    nova vulnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re
                                    publica posset, rogitantes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes
                                    avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus
                                    ferundae legis, quam, si subiecta invidiae esset, antiquari
                                    apparebat.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>