<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.56.1-4.56.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.56.1-4.56.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="56"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Romae sicut plebis victoria fuit in eo; ut quae mallent, comitia
                                    haberent, ita eventu comitiorum patres vicere;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium
                                    tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus, P. Cornelius Cossus,
                                    C. Servilius Ahala. artem adhibitam ferunt a patriciis,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>cuius eos Icilii <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> quoque insimulabant, quod turbam indignorum
                                    candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam
                                    insignium populum a plebeis avertissent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Volscos deinde et Aequos, seu <choice><sic>Carventana</sic><corr>Caruentana</corr></choice> arx retenta in spem seu Verrugine amissum praesidium
                                    ad iram cum impulisset, fama adfertur summa vi ad bellum
                                    coortos;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>caput rerum Antiatis esse; eorum legatos utriusque gentis populos
                                    circumisse castigantis ignaviam, quod abditi intra muros
                                    populabundos in agris vagari Romanos priore anno et opprimi
                                    Verruginis praesidium passi essent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>iam non exercitus modo armatos, sed colonias etiam in suos finis
                                    mitti; nec ipsos modo Romanos sua divisa habere, sed Ferentinum
                                    etiam de se captum Hernicis donasse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>ad haec cum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat,
                                    numerus iuniorum conscribebatur. ita omnium populorum iuventus
                                    Antium contracta; ibi castris positis hostem opperiebantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>quae ubi tumultu maiore etiam, quam res erat, nuntiantur Romam,
                                    senatus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium erat,
                                    dictatorem dici iussit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt magnoque
                                    certamine animorum rem actam,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>cum primores patrum nequiquam conquesti non esse in auctoritate
                                    senatus tribunos militum postremo etiam tribunos plebi
                                    appellarent et consulibus quoque ab ea potestate vim super tali
                                    re inhibitam referrent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>tribuni plebi <pb n="277"/> laeti discordia patrum nihil esse in
                                        <hi rend="italics">se</hi> iis auxilii dicerent, quibus non
                                    civium, non denique hominum numero essent;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>si quando promiscui honores, communicata res publica esset, <choice><sic>turn</sic><corr>tum</corr></choice> se animadversuros, ne qua superbia magistratuum inrita
                                    senatus consulta essent;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>interim patricii soluti legum magistratuumque vi atque verecundia
                                    per se potestatemque tribuniciam agerent.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>