<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.4.1-4.4.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.4.1-4.4.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>at enim nemo post reges exactos de <choice><sic>plebel</sic><corr>plebe</corr></choice><pb n="222"/> consul fuit. quid postea? nullane res
                                    nova institui debet, et, quod nondum est factum — multa enim
                                    nondum sunt facta in novo populo — , ea, ne si utilia quidem
                                    sint, fieri oportet?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>pontifices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio
                                    creati sunt. census in civitate et discriptio centuriarum
                                    classiumque non erat:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ab Ser. Tullio est facta. consules numquam fuerant: regibus
                                    exactis creati sunt. dictatoris nec imperium nec nomen fuerat:
                                    apud patres esse coepit. tribuni plebi, aediles, quaestores
                                    nulli erant: institutum est, ut fierent. decemviros legibus
                                    scribendis intra decem hos annos et creavimus et e re publica
                                    sustulimus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>quis dubitat, quin in aeternum urbe condita, in inmensum
                                    crescente nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque
                                    instituantur? hoc ipsum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ne conubium patribus cum plebe esset, non decemviri tulerunt
                                    paucis his annis pessimo publico cum summa iniuria plebis? an
                                    esse ulla maior aut insignitior contumelia potest, quam partem
                                    civitatis velut contaminatam indignam conubio haberi? quid est
                                    aliud quam exilium intra eadem moenia,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>quam relegationem pati? ne adfinitatibus, ne propinquitatibus
                                    inmisceamur, cavent, ne societur sanguis. quid?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi
                                    ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine, sed per
                                    cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post
                                    reges exactos iussu populi, sinceram servare privatis consiliis
                                    non poteratis nec ducendo ex plebe neque vestras filias
                                    sororesque enubere sinendo e patribus?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>nemo plebeius patriciae virgini vim adferret; patriciorum ista
                                    libido est; nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere
                                    coegisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>verum enim vero lege id prohiberi et conubium tolli patrum ac
                                    plebis, id demum contumeliosum plebi est. cur enim non fertis,
                                    ne sit conubium divitibus ac pauperibus?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>quod privatorum consiliorum ubique semper fuit, ut in quam cuique
                                    feminae convenisset <pb n="223"/> domum nuberet, ex qua pactus
                                    esset vir domo in matrimonium duceret, id vos sub legis
                                    superbissumae vincula conicitis, qua dirimatis societatem
                                    civilem duasque ex una civitates faciatis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>cur non sancitis, ne vicinus patricio sit plebeius, ne eodem
                                    itinere eat, ne idem convivium ineat, ne in foro eodem
                                    consistat? quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius
                                    duxerit, si patriciam plebeius?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>quid iuris tandem mutatur? nempe patrem sequuntur liberi. nec,
                                    quod nos ex conubio vestro petamus, quicquam est, praeterquam ut
                                    hominum, ut civium numero simus, nec vos, nisi in contumeliam
                                    ignominiamque nostram certare iuvat, quod contendatis quicquam
                                    est.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>