<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.37.1-4.37.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.37.1-4.37.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>creati consules sunt C. Sempronius Atratinus, Q. Fabius
                                    Vibulanus. peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno
                                    facta, Vulturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab
                                    Samnitibus captam Capuamque ab duce eorum Capye vel, quod
                                    propius vero est, a campestri agro appellatam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis
                                    agrorumque accepti, deinde festo die gravis somno epulisque
                                    incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>his rebus actis consules ii, quos diximus, idibus Decembribus
                                    magistratum occepere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>iam non solum, qui ad id missi erant, rettulerant inminere
                                    Volscum bellum, sed legati quoque ab Latinis et Hernicis
                                    nuntiabant non ante umquam Volscos nec ducibus legendis nec
                                    exercitui scribendo intentiores fuisse;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>vulgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda
                                    iugumque accipiendum, aut iis, cum quibus de imperio certetur,
                                    nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum
                                    esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> vana attulere; sed nec perinde patres moti sunt, et C.
                                    Sempronius, cui ea provincia sorti evenit, tamquam
                                    constantissimae rei fortunae fretus, quod victoris populi
                                    adversus victos dux esset, omnia temere ac neglegenter egit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>adeo ut disciplinae Romanae plus in Volsco exercitu quam in
                                    Romano esset. ergo fortuna, ut saepe alias, <pb n="257"/>
                                    virtutem est secuta.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>primo proelio, quod ab Sempronio incaute inconsulteque commissum
                                    est, non subsidiis firmata acie, non equite apte locato
                                    concursum est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>clamor indicium primum fuit, qua res inclinatura esset,
                                    excitatior crebriorque ab hoste sublatus; ab Romanis dissonus,
                                    inpar, segnius semper iteratus <del>incerto clamore</del>
                                    prodidit pavorem animorum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>eo ferocior inlatus hostis urgere scutis, micare gladiis. altera
                                    ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant
                                    adplicantque se turbae;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter
                                    suos manipulos recipiuntur. nondum fuga certa, nondum victoria
                                    erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Volscus inferre signa,
                                    urgere aciem, plus caedis hostium videre quam fugae.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>