<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.11.1-4.11.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:4.11.1-4.11.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="1"><div type="textpart" subtype="book" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>consules creantur M. Fabius Vibulanus, Postumus Aebutius
                                    Cornicen.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi
                                    forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem
                                    memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse, quod
                                    Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum, eo
                                    inpensius,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus
                                    consultum fecerunt, ut, quoniam civitas Ardeatium intestino
                                    tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa
                                    adversus Volscos scriberentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret
                                    iudicii rescindendi consilium initum; consenserant autem, ut
                                    multo maiore parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta
                                    nec ager ullus divideretur nisi is, qui interceptus iudicio
                                    infami erat, nec ulli prius Romano ibi, quam omnibus Rutulis
                                    divisus esset, gleba ulla agri adsignaretur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>sic ager ad Ardeates rediit. triumviri ad coloniam Ardeam
                                    deducendam creati Agrippa Menenius, T. Cluilius Siculus, M.
                                    Aebutius Helva;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>qui per minime populare ministerium, agro adsignando sociis, quem
                                    populus Romanus suum iudicasset, cum plebem offendissent, ne
                                    primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae
                                    cuiusquam dederant,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis coloni adscripti
                                    remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque
                                    habebant, vitavere.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>