<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.56.1-39.56.7</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.56.1-39.56.7</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3bis"><div type="textpart" subtype="book" n="39"><div type="textpart" subtype="chapter" n="56"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in
									agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et
									oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius
									proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente
									peropportune quieverunt Lusitani.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum.
									ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam
									comitiorum causa rediit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>creavit consules Cn. Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paulum. cum
									M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat; a quo consule
									quintus annus erat, cur is ipse Lepidus post duas repulsas
									consul factus esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus M. Valerius Laevinus P.
									Manlius iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C.
									Terentius Istra. supplicatio extremo anno fuit prodigiorum
									causa,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiae satis
									credebant, nuntiatumque erat <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> procul Sicilia insulam, quae non ante fuerat, novam
									editam e mari esse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse est auctor legatis
									ad <choice><sic>ear</sic><corr>eam</corr></choice> rem ad Prusiam missis praeter <choice><sic>T.</sic><corr>T</corr></choice> Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre est
									nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>