<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.51.4-39.51.12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.51.4-39.51.12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3bis"><div type="textpart" subtype="book" n="39"><div type="textpart" subtype="chapter" n="51"><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>semper talem exitum vitae suae Hannibal prospexerat animo et
									Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil
									sane confisus: Prusiae vero levitatem etiam expertus erat;
									Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod praeparatum fugae
									haberet, septem exitus domo fecerat, et ex iis quosdam occultos,
									ne custodia saepirentur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod vestigari
									volunt, efficit. totius circuitum domus ita custodiis complexi
									sunt, ut nemo <pb n="52"/> inde elabi posset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo
									esse, postico, quod devium maxime atque <choice><sic>occultissimli</sic><corr>occultissimi</corr></choice> exitus erat,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa
									custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum
									ad tales habebat casus, poposcit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>“liberemus” inquit “diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum
									censent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus
									victoriam feret. mores quidem populi Romani quantum mutaverint,
									vel hic dies argumento erit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret
									praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae
									per scelus occidendi hospitis, miserunt.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae, et hospitales deos
									violatae ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. hic
									vitae exitus fuit Hannibalis.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>