<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.47.1-39.47.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.47.1-39.47.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3bis"><div type="textpart" subtype="book" n="39"><div type="textpart" subtype="chapter" n="47"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>respondendum ad omnia iuveni <choice><sic>turn</sic><corr>tum</corr></choice> admodum Demetrio erat. cum <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> facile esset aut ea, quae obicerentur, aut quae
									adversus ea dicenda erant, memoria complecti — </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parva erant,
									de controversia finium, de hominibus raptis pecoribusque
									abactis, de iure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus
									per vim aut gratiam iudicatis — </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>, nihil horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis
									liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et
									tirocinio <pb n="48"/> et perturbatione iuvenis moveretur,
									quaeri iussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre
									accepisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>cum respondisset accepisse se, nihil prius <choice><sic>nee</sic><corr>nec</corr></choice> potius visum est quam regis ipsius de singulis
									responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse
									recitaret permiserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>erant autem de singulis rebus in breve coactae causae, ut alia
									fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se
									stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui
									accusarent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>interposuerat et querellas de iniquitate decretorum, et quam non
									ex aequo disceptatum apud <choice><sic>Caeciiunm</sic><corr>Caecilium</corr></choice> foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum
									ab omnibus esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>has notas irritati eius <choice><sic>alini</sic><corr>animi</corr></choice> collegit senatus: ceterum alia excusanti iuveni, alia
									recipienti futura ita, ut maxime vellet senatus, responderi
									placuit nihil patrem eius neque rectius</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>nec magis quod ex voluntate senatus esset fecisse, quam quod,
									utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri
									voluisset Romanis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum
									posse, et credere etiam Demetrio <del><choice><sic>credendum</sic><corr>credendum</corr></choice> esse</del>.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>