<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.37.1-39.37.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.37.1-39.37.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3bis"><div type="textpart" subtype="book" n="39"><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>at enim illa certe vestra sunt, Achaei, quod leges disciplinamque
									vetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemoniis
									non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi
									disciplinam exstructi sint?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non civitati
									paraverunt; et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat
									ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam <pb n="38"/> agnoscere dicat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed vos ipsi,
									Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia
									tyrannidis debuistis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>vestrae enim illae deformes veluti notae servitutis erant et cum
									sine muris per octingentos prope annos liberi aliquando etiam
									principes Graeciae fuissetis, muris velut compedibus circumdatis
									vincti per centum annos servistis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges
									tyrannos ademisse arbitror; nos non suas ademisse, quas non
									habebant, sed nostras leges dedisse;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri <choice><sic>ear</sic><corr>eam</corr></choice> fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et
									concilium totius Peloponnesi esset. tunc,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis
									iniunxissemus, queri se iniquo <choice><sic>lure</sic><corr>iure</corr></choice> esse et indignari possent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque
									sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed vere
									servorum disceptantium apud dominos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>nam si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos esse omnium
									primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et
									amicitia ex aequo observatur, cur ego, quid Capua capta
									feceritis Romani, non quaero, vos rationem reposcitis, quid
									Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? vos senatores
									Campanos securi non percussistis?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>at muros diruimus: vos non muros tantum sed urbem agrosque
									ademistis. specie, inquis, aequum est foedus:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>re apud Achaeos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium
									est. sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo
									ne in aequo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii,
									immo ne meliore iure sint.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>nam ut in aequo essent nos fecimus, cum leges iis nostras
									dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus parum est
									victis, quod victoribus satis est; plus postulant hostes quam
									socii habent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>quae iureiurando, quae <pb n="39"/> monumentis litterarum in
									lapide insculptis in aeternam <choice><sic>miemoriam</sic><corr>memoriam</corr></choice> sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro
									tollere parant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>veremur quidem vos, Romani, et si ita vultis, etiam timemus: sed
									plus et veremur et timemus deos immortales.”</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p>cum adsensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro
									maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter
									agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> Appius suadere se magnopere Achaeis dixit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p>ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox
									inviti et coacti facerent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p>haec vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit
									imperata recusandi.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>