<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.36.1-39.36.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.36.1-39.36.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3bis"><div type="textpart" subtype="book" n="39"><div type="textpart" subtype="chapter" n="36"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>priusquam agerent quicquam, terror Achaeis iniectus erat et
									cogitatio, quam non ex aequo disceptatio futura esset,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>quod Areum et Alcibiadem capitis ab se concilio proximo damnatos
									cum legatis videbant;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quae apud senatum questi
									erant Lacedaemonii, displicere senatui ostendit: caedem primum
									ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam
									evocati venissent;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>deinde cum in homines ita saevitum esset, ne ulla parte
									crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae
									esse, leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes
									disciplinam Lycurgi sublatam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>haec cum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor et quia
									Philopoemenis, auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant,
									factionis erat, ita respondit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>“difficilior nobis, Ap. Claudi, apud vos oratio est quam Romae
									nuper apud senatum fuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: nunc a
									vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, iudicis animo te
									auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti. ego
									certe, cum ea, quae et hic antea apud Q. Caecilium et postea
									Romae questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint, non
									tibi sed illis me apud te respondere credam. caedem obicitis
									eorum,</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>