<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.22.1-39.22.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:39.22.1-39.22.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3bis"><div type="textpart" subtype="book" n="39"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>per eos dies, quibus haec ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii
									per biduum facti religionis causa. decem deinde <hi rend="italics">dies magno</hi> apparatu ludos M. Fulvius,
										<pb n="21"/> quos voverat Aetolico bello, fecit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>multi artifices ex <choice><sic>(iraecia</sic><corr>Graecia</corr></choice> venerunt honoris eius causa. athletarum quoque
									certamen <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum
									et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac varietate
									ludicrum celebratum est. novemdiale deinde sacrum tenuit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat, ignesque caelestes
									multifariam orti adussisse complurium levi adflatu vestimenta
									maxime dicebantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>addita et unum diem supplicatio est ex decreto pontificum, quod
									aedis Opis in Capitolio de caelo tacta erat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustraverunt. sub
									idem tempus et ex Umbria nuntiatum est semimarem duodecim ferme
									annos natum inventum. id <choice><sic>prodigiunl</sic><corr>prodigium</corr></choice> abominantes arceri Romano agro necarique quam primum
									iusserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine
									populatione aut bello <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido
									condendo ceperunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>legatis Romanis de ea re trans Alpes missis responsum est neque
									profectos ex auctoritate gentis eos, nec quid in Italia facerent
									sese scire. L. Scipio ludos eo tempore,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>quos bello Antiochi vovisse sese dicebat, ex collata ad id
									pecunia ab regibus civitatibusque per dies decem fecit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>legatum eum post damnationem et bona vendita missum in Asiani ad
									dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina Valerius
									Antias est auctor:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><choice><sic>turn</sic><corr>tum</corr></choice> collatas ei pecunias congregatosque per Asiam
									artifices, et quorum ludorum post bellum, in quo <choice><sic>votes</sic><corr>votos</corr></choice> diceret, mentionem non fecisset, de iis post
									legationem demum in senatu actum.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>