<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.9.1-38.9.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.9.1-38.9.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="38"><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>adversus quae legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos
									indomitos ac mutabiles noverant, nullo reddito responso domum
									regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re
									integra praetorem et principes consulerent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>clamore et iurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcumque
									pacem referre iussi, cum redirent Ambraciam, Acarnanum insidiis
									prope viam positis, cum quibus bellum erat, circumventi Thyrreum
									custodiendi deducuntur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>haec mora iniecta est paci, cum iam Atheniensium Rhodiorumque
									legati, qui ad deprecandum pro iis venerant, apud consulem
									essent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>Amynander quoque Athamanum rex fide accepta venerat in castra
									Romana, magis pro Ambracia urbe, ubi maiorem partem temporis
									exulaverat, quam pro Aetolis sollicitus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>per hos certior factus consul de casu legatorum adduci eos a
									Thyrreo iussit; quorum post adventum agi coeptum est de
									pace.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut
									Ambracienses compelleret ad deditionem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p><hi rend="italics">ad</hi> id cum per colloquia principum
									succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu
									ingressus urbem partim consilio partim precibus evicit, ut
									permitterent se Romanis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>et Aetolos C. Valerius, Laevini filius, qui cum ea gente primum
									amicitiam pepigerat, consulis frater matre eadem genitus,
									egregie adiuvit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine fraude
									emitterent, aperuerunt portas. dein <hi rend="italics">Aetolis
										condiciones pacis dictae:</hi> quingenta Euboica ut darent
									talenta, ex quibus ducenta praesentia, trecenta per annos sex
									pensionibus aequis; captivos perfugasque redderent Romanis;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>urbem ne quam formulae sui iuris facerent, quae post id tempus,
									quo T. Quinctius traiecisset in Graeciam, aut vi capta ab
									Romanis esset aut voluntate in amicitiam venisset; Cephallania
									insula ut extra ius foederis esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>haec quamquam spe ipsorum <pb n="361"/> aliquanto leviora erant,
									petentibus Aetolis, ut ad concilium referrent, permissum
									est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>parva disceptatio de urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando
									fuissent, avelli velut a corpore suo aegre patiebantur; ad unum
									omnes tamen accipi pacem iusserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo
									dederunt. signa aenea marmoreaque et tabulae pictae, quibus
									ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae
									regionis eius urbes erant, sublata omnia avectaque;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>nihil praeterea tactum violatumve. </p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>