<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.6.1-38.6.9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.6.1-38.6.9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="38"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana
									erant, quae omnia simul, sed nec apparatu nec vi simili, Aetoli
									adgressi sunt:</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos
									ferentes, tota collucente flammis acie, advenere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>multos primo impetu custodes oppresserunt; dein, postquam clamor
									tumultusque in castra est perlatus datumque a consule signum,
									arma capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p><del>uno in loco</del> ferro ignique gesta res; ab duobus irrito
									incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Aetoli
									abscesserunt; atrox pugna in unum inclinaverat locum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ibi diversis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis
									hortabantur et prope certa fovebant spe iam <choice><sic>Iicandrum</sic><corr>Nicandrum</corr></choice> ex composito adfore et terga hostium invasurum.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>haec res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>postquam nullum ex <choice><sic>composite</sic><corr>composito</corr></choice> signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium
									cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam vix
									tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte <choice><sic>opernm</sic><corr>operum</corr></choice> incensa et pluribus aliquanto, quam ab ipsis
									ceciderant, interfectis. <choice><sic>(uodsi</sic><corr>quodsi</corr></choice> ex composito acta res fuisset, <choice><sic>hand</sic><corr>haud</corr></choice> dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna
									caede hostium potuisse.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab <choice><sic>eills</sic><corr>eius</corr></choice> solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque
									tempus velut proditi ab suis segniores ad pericula erant.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed
									dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant. </p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>