<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.5.1-38.5.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.5.1-38.5.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="38"><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>consul iam munimentis, quibus saepienda urbs erat, iam operibus,
									quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis
									moenia est adgressus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>tria paribus intervallis, faciliore aditu a campo, adversus
									Pyrrheum, quod vocant, admovit, unum e regione Aesculapii, unum
									adversus arcem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis detergebat pinnas.
									oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili
									sonitu editos pavor ac trepidatio cepit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>deinde, ut praeter spem stare muros viderunt, collectis rursus
									animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum
									stipitesve robustos incutiebant; falces ancoris ferreis iniectis
									in interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis
									in stationes ultro terrorem inferebant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a
									populatione Acarnaniae Stratum redierant. inde Nicander praetor
									spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum
									quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab
									urbe opera hostium, quae adversus Pyrrheum erant, adgrederentur,
									et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti
									tumultu et nocte augente pavorem memorabilem rem geri.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset,
									per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in
									urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei
									obsessis adiecit et, simul constituta nox venit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>ex composito repente opera est adgressus. id inceptum conatu quam
									effectu gravius fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota
									est,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius visum est
									Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, <choice><sic>Phihppi</sic><corr>Philippi</corr></choice><pb n="357"/> filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque
									recipiendos, summa vi oppugnabat.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>