<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.46.1-38.46.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.46.1-38.46.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="38"><div type="textpart" subtype="chapter" n="46"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallograecorum; multo
									ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>an, si illi Galli essent, cum quibus milliens vario eventu in
									Italia pugnatum est, quantum in imperatore vestro fuit, nuntius
									illinc redisset?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in valle
									inferiore pedibus paene hostium aciem subiecit. ut non tela ex
									superiore loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent,
									obruere nos potuerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>quid igitur incidit? magna fortuna populi Romani est, magnum et
									terribile nomen. <pb n="400"/> recenti ruina Hannibalis Philippi
									Antiochi prope attoniti erant. tantae corporum moles fundis
									sagittisque in fugam consternatae sunt; gladius in acie
									cruentatus non est Gallico bello;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>velut avium examina ad <choice><sic>crepiturn</sic><corr>crepitum</corr></choice> primum missilium avolavere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>at hercule iidem nos — monente fortuna, quid, si hostem
									habuissemus, casurum fuisset — cum redeuntes in latrunculos
									Thracas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis
									sumus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Q. Minucius Thermus, in quo <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> paulo plus damni factum est, quam si Cn. Manlius,
									cuius temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis viris
									fortibus cecidit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><choice><sic>exercitlls</sic><corr>exercitus</corr></choice> spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus,
									alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter
									vepres in latebris ferarum noctem unam delituit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>pro his triumphus petitur? si nihil in Thracia cladis
									ignominiaeque foret acceptum, de quibus hostibus triumphum
									peteres? de iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus aut populus
									Romanus dedisset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>sic huic L. Scipioni, sic illi M’. Acilio de rege Antiocho, sic
									paulo ante T. Quinctio de rege Philippo, sic P. Africano de
									Hannibale et Poenis et Syphace triumphus datus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>et minima illa, cum iam senatus censuisset bellum, quaesita tamen
									sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus nuntiaretur,
									an satis esset ad praesidium aliquod nuntiari.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>vultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura,
									nullos esse fetiales? fiat, pace deum dixerim, iactura
									religionis; oblivio deorum capiat pectora vestra; <choice><sic>nium</sic><corr>num</corr></choice> senatum quoque de bello consuli non placet?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>non ad populum ferri, velint iubeantne cum Gallis bellum
									geri?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>modo certe consules Graeciam atque Asiam volebant; tamen <choice><sic>perseverantil)us</sic><corr>perseverantibus</corr></choice> vobis Ligures provinciam decernere dicto audientes
									fuerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>merito ergo a vobis prospere bello gesto <choice><sic>triumphumn</sic><corr>triumphum</corr></choice> petent, quibus auctoribus gesserunt.”</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>