<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.32.1-38.32.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.32.1-38.32.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="38"><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium civitatium, quae
									eius concilii erant, consensu bellum Lacedaemoniis indictum est.
									ne extemplo gereretur,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>hiems impediit; incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam
									belli modo, non terra tantum sed etiam navibus a <choice><sic>maria</sic><corr>mari</corr></choice> fines eorum vastati.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin
									concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul,
									cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta
									respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec
									Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>utrimque legatio missa Romam est. exules quoque Lacedaemoniorum
									suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>Diophanet et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis
									Achaeorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, tum quoque
									minime inter se convenientis orationes habuerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos
									optime controversias inter Achaeos ac Lacedaemonios finituros
									esse;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis ex
									foedere ac legibus suis, quae decressent, agere liceret,
									libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>essent, praestarent. magnae auctoritatis apud Romanos <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> gens Achaeorum erat; novari tamen nihil de
									Lacedaemoniis placebat. ceterum responsum ita <choice><sic>perplexur</sic><corr>perplexum</corr></choice> fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum
									acciperent,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur. hac
									potestate immodice Achaei ac superbe usi sunt. Philopoemeni
									continuatur magistratus.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>