<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.21.1-38.21.15</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.21.1-38.21.15</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="38"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>Galli <del>et</del> ab duobus lateribus satis fidentes invia
									esse, ab ea parte, quae in meridiem vergeret, ut armis
									clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum
									imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum
									mittunt,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>eo se rati veluti castello iter impedituros. quod ubi Romani
									viderunt, expediunt sese ad pugnam. ante signa modico intervallo
									velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et
									Tralli <hi rend="italics">et</hi> Thraeces;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede
									collato non viderentur pugnaturi. missilibus ex intervallo loci
									proelium commissum est, primo par, Gallos loco <choice><sic>adiuvarfte,</sic><corr>adiuvante,</corr></choice> Romanos varietate et copia telorum; procedente
									certamine nihil iam aequi erat. scuta longa ceterum ad <choice><sic>amplitddinem</sic><corr>amplitudinem</corr></choice> corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant
									Gallos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>nec tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum
									hostis non consereret, nullus usus erat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique
									temere trepidanti ad manum venisset, <hi rend="italics">et</hi>
									ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum,
									utebantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>sagittis glande iaculis incauti <del>et</del> ab omni parte
									configebantur nec, quid agerent, ira et pavore occaecatis animis
									cernebant, et erant deprensi genere pugnae, in quod minime apti
									sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>nam quemadmodum <pb n="374"/> comminus, ubi in vicem pati et
									inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex
									occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec, quo ruant
									caeco impetu, habent, velut ferae transfixae in suos temere
									incurrunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et
									candida corpora, ut quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et
									plus sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores patebant
									plagae, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>sed non tam patentibus plagis moventur; interdum insecta cute,
									ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare
									putant;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui
									vulnere in speciem urit, et scrutantis, qua evellant, telum non
									sequitur, <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi
									pestis prosternunt corpora humi, sicut <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> passim procumbebant;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus
									venerant, gladiis a velitibus trucidabantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus
									eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede
									collato pugnandum est, translatis in laevam hastis stringit
									gladium.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>pauci iam <choice><sic>supereraut</sic><corr>supererant</corr></choice> Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se
									viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt
									pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia
									imbellis turba permixta esset.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>