<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.12.1-38.12.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:38.12.1-38.12.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="38"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>eadem non aestate solum, sed etiam iisdem prope diebus, quibus
									haec a M. Fulvio consule in Aetolia gesta sunt, consul alter Cn.
									Manlius in Gallograecia bellum gessit, quod nunc ordiri
									pergam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>vere primo Ephesum consul venit, acceptisque copiis ab L.
									Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>qua collaudata virtute eorum, quod cum Antiocho uno proelio
									debellassent, adhortatus eos <hi rend="italics">ad</hi> novum
									cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis <pb n="363"/>
									iuvissent Antiochum,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>et adeo indomita haberent ingenia, ut nequiquam Antiochus emotus
									ultra iuga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum,
									de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>laeti milites cum frequenti adsensu consulem audiverunt, partem
									virium Antiochi fuisse Gallos credentes;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis
									fore. Eumenen <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> in tempore abesse — Romae <choice><sic>tur</sic><corr>tum</corr></choice> erat — credere consul, gnarum locorum hominumque, et
									cuius interesset frangi Gallorum opes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, hortatusque ad
									capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum
									ad comparandum dimittit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit <choice><sic>Attalns</sic><corr>Attalus</corr></choice> cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo
									fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis
									custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum
									progressus castra posuit, quia vado superari amnis non
									poterat</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum. transgressi
									Maeandrum ad Hieran Comen pervenerunt.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>