<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.59.1-37.60.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.59.1-37.60.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="37"><div type="textpart" subtype="chapter" n="59"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>merito ergo et diis immortalibus, quantus maximus poterat,
									habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam
									fecissent, <hi rend="italics">et</hi> imperatori triumphus est
									decretus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>triumphavit mense intercalario pridie Kal. Martias. qui triumphus
									spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit,
									recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non
									magis comparandus, quam si imperatorem imperatori aut Antiochum
									ducem Hannibali conferres.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>tulit in triumpho signa militaria ducenta viginti quattuor,
									oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes
									mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta
									quattuor,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>argenti pondo <choice><sic>centurn</sic><corr>centum</corr></choice> triginta septem milia quadringenta viginti, tetrachmum
									Atticorum ducenta viginti quattuor milia, <choice><sic>cistophon</sic><corr>cistophori</corr></choice> trecenta viginti unum milia septuaginta, nummos aureos
									Philippeos centum quadraginta milia,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>vasorum argenteorum — omnia caelata erant — mille pondo et
									quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti tria. et
									duces regii, praefecti, purpurati duo et triginta ante currum
									ducti.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex
									equiti. et stipendium militare et frumentum duplex post
									triumphum datum; <hi rend="italics">iam</hi> proelio in Asia
									facto duplex dederat. triumphavit anno fere post, quam consulatu
									abiit. </p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="60"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam et Q. Fabius
									Labeo praetor ad classem venit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia. mare pacatum
									erat devicto Antiocho, cogitantique <pb n="350"/> Fabio, cui rei
									potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri
									posset, optimum visum est in Cretam insulam traicere.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>