<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.54.21-37.54.28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.54.21-37.54.28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="37"><div type="textpart" subtype="chapter" n="54"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p>Massiliensis, quos, si natura insita velut ingenio terrae vinci
									posset, iam pridem efferassent tot indomitae circumfusae gentes,
									in eo honore, in ea merito dignitate audimus apud vos esse, ac
									si medium umbilicum Graeciae incolerent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p>non enim sonum modo linguae vestitumque et habitum, sed ante
									omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque a
									contagione accolarum servarunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p>terminus est nunc <choice><sic>imperil</sic><corr>imperii</corr></choice><choice><sic>vestrl</sic><corr>vestri</corr></choice> mons Taurus; quidquid intra eum cardinem est, nihil
									longinquum vobis debet videri; quo arma vestra pervenerunt,
									eodem ius hinc profectum perveniat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p>barbari, quibus pro legibus semper dominorum imperia fuerunt, quo
									gaudent, reges habeant; Graeci suam fortunam, vestros animos
									gerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p>domesticis quondam viribus etiam imperium amplectebantur; nunc
									imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant; libertatem
									vestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><choice><sic>.at</sic><corr>at</corr></choice> enim quaedam <choice><sic>civitatee</sic><corr>civitates</corr></choice> cum Antiocho senserunt. et aliae prius cum Philippo,
									et cum Pyrrho Tarentini; ne alios populos enumerem, <pb n="345"/></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p>Carthago libera cum suis legibus est. huic vestro exemplo quantum
									debeatis, videte, patres conscripti; inducetis in animum negare
									Eumenis cupiditati, quod iustissimae irae vestrae negastis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p>Rhodii <hi rend="italics">et in hoc</hi> et in omnibus bellis,
									quae in illa ora gessistis, quam forti fidelique vos opera
									adiuverimus, vestro iudicio relinquimus. nunc in pace consilium
									id adferimus, quod si comprobaritis, magnificentius vos victoria
									usos esse quam vicisse omnes existimaturi sint.” apta
									magnitudini Romanae oratio visa est. </p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>