<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.54.1-37.54.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.54.1-37.54.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="37"><div type="textpart" subtype="chapter" n="54"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice
									omnia et propenso animo facturos.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>interposita Smyrnaeorum brevis legatio est, quia non aderat
									quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Smyrnaeis, quod omnia
									ultima pati quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii
									sunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>quorum princeps legationis expositis initiis amicitiae cum populo
									Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi
									bello “nihil” inquit “nobis tota nostra actione,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>patres conscripti, neque difficilius neque molestius est, <pb n="343"/></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>quam quod cum Eumene nobis disceptatio est, cum quo uno maxime
									regum et privatim singulis et, quod magis nos movet, publicum
									civitati nostrae hospitium est.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, sed rerum
									natura, quae potentissima est, disiungit, ut nos liberi etiam
									aliorum libertatis causam agamus, reges serva omnia et subiecta
									imperio suo esse velint.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>utcumque tamen res sese habet, magis verecundia nostra adversus
									regem nobis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est
									aut vobis perplexam deliberationem praebitura videtur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in
									bello, de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset,
									nisi liberas civitates in servitutem traderetis ei, esset
									deliberatio anceps,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis
									instituto vestro gloriamque Philippi bello partam nunc servitute
									tot civitatium deformaretis;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>sed ab hac necessitate aut gratiae in amicum minuendae aut
									gloriae vestrae egregie vos fortuna vindicat. est enim deum
									benignitate non gloriosa magis quam dives victoria vestra, quae
									vos facile isto velut aere alieno exsolvat.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et
									Chersonesus, quaeque circumiacent Europae, in vestra sunt
									potestate,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>quarum <choice><sic>lma</sic><corr>una</corr></choice> quaelibet regi adiecta multiplicare regnum Eumenis
									potest, omnes vero datae maximis eum regibus aequare.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>licet ergo vobis et praemiis belli ditare socios et non decedere
									instituto vestro et meminisse, quem titulum praetenderitis prius
									adversus Philippum, nunc adversus Antiochum belli,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>quid feceritis Philippo victo, quid nunc a vobis, non magis quia
									fecistis, quam quia id vos facere decet,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>desideretur atque expectetur. alia enim <choice><sic>allis</sic><corr>aliis</corr></choice> et honesta et probabilis est causa armorum; illi
									agrum, hi vicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut
									possideant; vos nec cupistis haec antequam haberetis, nec <choice><sic>nune,</sic><corr>nunc,</corr></choice> cum orbis <choice><sic>terrarium</sic><corr>terrarum</corr></choice> in dicione vestra <pb n="344"/> sit, cupere
									potestis.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod vestrum
									nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur,
									pugnastis. quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri
									difficilius sit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>gentis vetustissimae nobilissimaeque vel fama rerum gestarum vel
									omni commendatione humanitatis doctrinarumque tuendam ab
									servitio regio libertatem suscepistis; hoc patrocinium receptae
									in fidem et clientelam vestram universae gentis perpetuum vos
									praestare decet.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p>non, quae in solo <del>modo</del> antiquo sunt, Graecae magis
									urbes sunt quam coloniae earum, illinc quondam profectae in
									Asiam; nec terra mutata mutavit genus aut mores.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p>certare pio certamine cuiuslibet bonae artis ac virtutis ausi
									sumus cum parentibus quaeque civitas et conditoribus <choice><sic>sins.</sic><corr>suis.</corr></choice></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p>adistis Graeciae, adistis Asiae urbes plerique; nisi quod longius
									a vobis absumus, nulla vincimur alia re.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>