<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.53.1-37.53.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2:37.53.1-37.53.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xml:lang="eng"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="part" n="3"><div type="textpart" subtype="book" n="37"><div type="textpart" subtype="chapter" n="53"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><p>reductus a praetore in templum rex et dicere iussus
									“perseverassem” inquit “tacere, patres conscripti, nisi
									Rhodiorum legationem mox vocaturos vos scirem, et illis auditis
									mihi necessitatem fore dicendi.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="2"><p>quae quidem eo difficilior oratio erit, quod ea postulata eorum
									futura sunt, ut non solum nihil, quod contra me sit, sed ne quod
									ad ipsos quidem proprie pertineat, petere videantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="3"><p>agent enim causam civitatium Graecarum, et liberari eas dicent
									debere. quo impetrato, cui dubium est, quin et a nobis aversuri
									sint non eas modo civitates, quae liberabuntur, sed etiam
									veteres stipendiarias nostras,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="4"><p>ipsi autem tanto obligatos beneficio verbo socios, re vera
									subiectos imperio et obnoxios habituri sint?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="5"><p>et, si dis placet, cum has tantas opes affectabunt, dissimulabunt
									ulla parte id ad se pertinere; vos modo id decere et convenient
									esse ante factis dicent.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p>haec vos ne decipiat oratio, providendum vobis erit, neve non
									solum inaequaliter alios nimium deprimatis ex sociis vestris,
									alios praeter modum extollatis, sed etiam ne, qui adversus vos
									arma tulerint,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>in meliore statu sint, quam socii et amici vestri. quod ad me
									attinet, in aliis rebus cessisse intra finem iuris mei cuilibet
									videri malim, quam nimis pertinaciter in obtinendo eo
									tetendisse; in certamine autem amicitiae vestrae, benevolentiae
									erga vos, honoris, qui ab vobis habebitur, minime aequo animo
									vinci possum. hanc ego maximam hereditatem a patre accepi, qui
									primus omnium Asiam Graeciamque incolentium in amicitiam venit
									vestram eamque perpetua</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p>et constanti fide ad extremum vitae finem perduxit;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>nec animum dumtaxat vobis fidelem ac bonum praestitit, sed
									omnibus interfuit bellis, quae in Graecia gessistis,
									terrestribus navalibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo
									sociorum vestrorum ulla parte aequari posset, vos adiuvit; <pb n="341"/></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p>postremo, cum Boeotos ad societatem vestram hortaretur, in ipsa
									contione intermortuus <choice><sic>baud</sic><corr>haud</corr></choice> multo post exspiravit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p>huius ego vestigia ingressus voluntati quidem et studio in
									colendis vobis adicere — etenim inexsuperabilia haec erant —
									nihil potui;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p>rebus ipsis meritisque et impensis officiorum ut superare possem,
									fortuna tempora Antiochus et bellum in Asia gestum praebuerunt
									materiam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p>rex Asiae et partis Europae Antiochus filiam suam in matrimonium
									mihi dabat; restituebat extemplo civitates, quae defecerant a
									nobis; spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat,</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p>si secum bellum adversus vos gessissem. non gloriabor eo, quod
									nihil in vos deliquerim; illa potius, quae vetustissima domus
									nostrae vobiscum amicitia digna sunt, referam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p>pedestribus navalibusque copiis, ut nemo sociorum vestrorum me
									aequiperare posset, imperatores vestros adiuvi; commeatus terra
									marique suppeditavi; navalibus proeliis, quae multis locis facta
									sunt, omnibus adfui; nec labori meo nec periculo usquam
									peperci.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p>quod miserrimum est in bello, obsidionem passus sum, Pergami
									inclusus cum discrimine ultimo simul vitae regnique.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p>liberatus deinde obsidione, cum alia parte Antiochus alia
									Seleucus circa arcem regni mei castra haberent, relictis meis
									rebus tota classe ad Hellespontum L. Scipioni consuli vestro
									occurri, ut eum in traiciendo exercitu adiuvarem.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p>posteaquam in Asiam exercitus vester est transgressus, numquam a
									consule abscessi; nemo miles Romanus magis adsiduus in castris
									fuit vestris quam ego fratresque mei; nulla expeditio, nullum
									equestre proelium sine me factum est;</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p>in acie ibi steti, eam partem sum tutatus, in qua me consul esse
									voluit. non sum hoc dicturus, patres conscripti: quis hoc bello
									meritis erga vos mecum comparari potest?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p>ego nulli omnium neque populorum neque regum, quos in magno
									honore habetis, non ausim me comparare.</p></div></div></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>